Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 272

Tomus I


perniciosa subvertit, plenius aestimantes
misericordiam quaerere, quam expectare judicium,
ad sinum nostrae potentiae spontanei revertuntur.
Scitis etenim qualiter hactenus
aliqui Marchiani ad falsas suggestiones Capitaneorum
et aliorum pseudoprophetarum
evangelizantium verbum guerrae a fidei nostrae
gestibus imprudenter erraverunt, et tam
diu passi sunt, se hujus erroris obumbratione
deduci, quousque superstitiones et vitia
seductorum, quae diutius latere non poterant,
evidenter cognoscere potuerunt. Nuper autem
fortunae nostrae proprietas [quae solet nobis
placidius arridere, dum provocat, et per
sequentia signa placere gratatur, etiam
cum ingratitudinis vitio quod promisit,]
quantumlibet visa sit hactenus tergum nobis
aliquando vertere, faciem tamen hilarem jucundamque
monstravit, dum major pars Marchiae
scilicet et praecipua civitas velut
antesignaria. Prosiliens et exurgens suggestorum
detectis fraudibus et via cognita veritatis,
ad fidei nostrae cultum noviter redierunt.
Et ut erroris praeteriti vitium virtutis placita
conversione redimerent, ad fidelitatis semitam
redire volentes, vigili et tumultuoso conflictu
facto cum hostibus in signum reprobatae perfidiae
fidei suae constantiam experiri multos de

Torna all'inizio