Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 348


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod pro tanto fides dicitur mereri iustificationem,
quia in iustificatione primo apparet motus fidei: «Oportet enim accedentem ad
Deum credere quia est»; Hebr. 11, 6. Non autem ita quod iustificatio sub merito
cadat.
Ad secundum dicendum, quod in iustitia commutativa contingit quandoque
quod praemium, vel id quod est loco praemii, praecedat meritum, ut patet in
emptione et venditione: qui enim rem emptam prius accipit quam pretium solvat,
quodammodo praemium ante meritum accipit; quod etiam magis patet in
eo qui prius accipit praemium laboris sui quam laborem impendat in obsequium
alicuius. In iustitia autem distributiva hoc non potest accidere, eo quod
ibi praemium redditur secundum gradum et dignitatem personae; et ideo secundum
illud quod praecedit meritum, oportet quod praemium attendatur, ex quo
quidam constituitur in tali dignitate. Unde cum gratia per modum iustitiae
distributivae diversis hominibus a Deo detur, non potest esse quod aliquis ex
sequentibus actibus mereatur gratiam prius acceptam.
Ad tertium dicendum, quod qui sic orat, non meretur sibi gratiam restitui post
amissionem: quia per sequens peccatum oratio praecedens mortificatur, sicut et
alia bona merita; nec oratio efficax est ad petendum, quia non instanter orat,
sed orationem peccando interrumpit.
Ad quartum dicendum, quod indignum potest sumi dupliciter. Vel negative tantum;
et sic Deus dat gratiam indignis, quia his qui non sunt sufficienter ad hoc
digni, sed tamen habent aliquam dispositionem ad recipiendum, ex quo dicuntur
quodammodo ex congruo gratiam mereri; nec ex hoc sequitur quod sit
iniustus, sed liberalis. Vel sumitur contrarie, ut dicantur indigni qui habent
voluntatem resistentem gratiae; et talibus gratiam non infundit, quia ad virtutem
non cogit, ut Damascenus dicit.
Ad quintum dicendum, quod potentia materiae est proportionata ad receptionem
formae; ideo dispositiones ipsius et habilitates convenienter possunt merita
nominari. Sed gratia excedit omnem proportionem naturae; unde actus naturales
non possunt merita respectu gratiae dici, sed dispositiones remotae tantum.
ARTICULUS 5
Utrum aliquis possit mereri augmentum gratiae
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aliquis non possit gratiae augmentum mereri. Efficacia enim
merendi attenditur secundum quantitatem radicis. Sed si aliquis per actum
minoris gratiae maiorem gratiam meretur, efficacia merendi excederet radicem
gratiae. Ergo non contingit augmentum gratiae mereri.

Torna all'inizio