Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 172


nuncupantur, non procul a terra anchoris herebant. A quibus ipse cum duobus suis vernaculis susceptus, minime agnitus est.
Fertur namque quod per triduum illum vinctum custodirent, et quamquam ipse imperatorem se fore omnino denegaret, tamen Greci, ingenio peritissimi, nescio quibus inditiis, eum agnoscere potuerunt. Agnito vero, Constantinopolim illum deferre decreverant. Quod ipse expertus ait: "Et ego hoc toto mentis affectu opto, quoniam potius ad sanctorum augustorum vestigia exul degere gestio quam omnibus bonis privatus mei infortunii ignominiam hic sustinere. Tantum permittite quatinus meam coniugem meaeque fortunae reliquias me, priusquam recedatis, accipere liceat". Tunc duodecim scrinea plena thesauris copia ad littoris marginem delata sunt. Greci hoc cernentes, omni titubatione remota, eundem secum velle firmiter ire credebant. Et dum haec agerentur, Cessone, Metense episcopo cum nonnullis aliis littori astantibus, ipse adepto gladio in mare prosilivit et viriliter natando desideratum littoris marginem inlesus petiit. Et sic a duobus periculis liberatus, Romam cum uxore advenit; deinde Papiam ceterasque Italiae civitates peragrans Veronam adiit.
[24.] Quem predictus Stefanus Coloprinus una cum duobus filiis et quibusdam parentibus expertus quod Maurecenorum temeritas, ducis videlicet consultu, parentis mortem vellent ulcisci, clam de Venetia exiens, festinanter adire procuravit. Cui imperator valedicens, cur propria amittere voluisse requisivit. Cumque infortuniis viae ventum seriae exponeret, cesari persuasit quod si vellet consiliis monitisque suis acquiescere, Venetiam diu desideratam facili certaminae posset acquirere. Et insuper quo imperatoris animus ad hoc nequissimum perficiendum scelus potius exardesceret, centu libras purissimi auri se illi daturum spopondit, si, devicta patria, sibi ducatus dignitatem concederet. Quod audiens imperator, universis suo sceptrui adiacentibus edictum et inevitabile intulit preceptum ut nemo aliqua presumptione fultus deinceps quemlibet Veneticum in aliquam sui imperii partem permitteret exire, neque aliquis suorum in Venetiam auderet intrare. Tunc unicuique Veneticorum secum degenti firmiter precepit ut cum suis videlicet nunciis loca quibus alimonia confluere ad Veneticorum solacia noverant sollerti studio custodirent.

Torna all'inizio