Animae suae dimidiae et praecordialis amoris armariae singularis,
illustri reginae, Agni Regis aeterni sponsae, dominae Agneti,
matri suae carissimae ac filiae inter omnes alias speciali, Clara indigna
Christi famula et ancilla inutilis ancillarum eius commorantium
in monasterio Sancti Damiani de Assisio, salutem et cum reliquis
sanctissimis virginibus ante thronum Dei et Agni novum cantare canticum
et quocumque ierit Agnum sequi.
O mater et filia, sponsa Regis omnium saeculorum, et si tibi
non scripsi frequenter, prout anima tua et mea pariter desiderat et
peroptat aliquatenus, non mireris, nec credas ullatenus incendium
caritatis erga te minus ardere suaviter in visceribus matris tuae.
Hoc est: impediverunt defectus nuntiorum et viarum pericula manifesta.
Nunc vero, scribens caritati tuae, congaudeo et exsulto
tibi in gaudio spiritus, sponsa Christi, quia velut altera virgo
sanctissima, sancta Agnes, Agno immaculato, qui tollit peccata
mundi, es mirifice desponsata, sumptis omnibus vanitatibus huius
mundi.
|
|