id est, famis periculum vitandum. Probat vero in  
libro quia, si praedicet, famis periculum vitabit;  
vae enim, id est, famis periculum incurret, si non  
evangelizaverit. 
18.  Cum liber essem . Quasi diceret: Qui majus  
feci, id quod minus est, negligere non debeo. Majus  
enim servum se omnibus facere quam sumptum ab  
auditoribus non accipere. Liberum autem se fuisse  
dicit ex omnibus, quia, sub nullius jugo, nulli quidquam  
debebat. 
19. AUGUST. ( lib. De opere mon. , cap. 11).  Et factus  
sum Judaeas , id est, ut eo modo subveniret, et carnali  
Judaeo, vel pagano, quomodo sibi ipsi, si hoc  
esset, subveniri voluisset. Portans utique eorum  
infirmitatem in compassionis similitudine, non fallens  
in mendacii fictione. 
20. AMBROS.  Et factus sum Judaeus . Quia propter  
scandalum illorum circumcidit Timotheum, et purificatus  
ascendit templum, et consentit legem et prophetas  
esse a Deo, et de illis ostendit Christum hunc  
esse qui promissus est, ut assensus ejus haberet  
effectum. 
21.  Iis qui sub lege . Hi Samaritani noscuntur.  
Legem enim solam accipiunt, id est, libros Moysi,  
et sunt ex sanguine Persarum, quos rex Assyriorum,  
sublatis filiis Israel, in captivitatem posuit,  
ad incolenda loca Samariae. 
22.  Iis qui sine lege . Asserit enim illis, id est,  
gentibus, justa physicam rationem, mundum factum  
a Deo; et ab ipso nos originem habere. Ita enim ait  
in Actibus apostolorum:  Sic quidam ex vobis dixerunt:  
Ipsius et genus sumus . 
23.  Factus sum infirmus , id est, factus sum infirmus 
propter infirmos, dum propter fratres a licitis  
abstinet, ne illis scandalum generet. 
24. AUGUST.  Factus sum infirmus . Eo ipso factus  
infirmus quo potestate sua uti voluit, tam misericordi  
scilicet affectu inductus ut cogitaret quemadmodum  
secum agi vellet, si et ipse ita infirmaretur  
ut posset de illis per quos sibi Evangelium praedicaretur,  
si eos videret, sumptus accipere, quasi mercimoniorum  
nundinas suspicari.
  |  
  |