Anselmus Cantuariensis: Proslogion

94


conantis erigere mentem suam ad contemplandum deum et quaerentis
intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud
nec illud cuius supra memini dignum libri nomine aut cui auctoris praeponeretur
nomen iudicabam, nec tamen eadem sine aliquo titulo, quo
aliquem in cuius manus venirent quodam modo ad se legendum invitarent,
dimittenda putabam: unicuique suum dedi titulum, ut prius Exemplum meditandi
de ratione fidei, et sequens Fides quaerens intellectum diceretur.

Sed cum iam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset,
coegerunt me plures et maxime reverendus archiepiscopus Lugdunensis,
HUGO nomine, fungens in Gallia legatione Apostolica, qui mihi hoc ex
Apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem. Quod
ut aptius fieret, illud quidem Monologion , id est soliloquium, istud vero
Proslogion , id est alloquium, nominavi.

Torna all'inizio