usum; quam iuxta sanctum sepulchrum gratias referre Deo vidimus, et ipsius patrem
huius rei dantem testimonium.
Convenientibus multis ad sanctum corpus pro impetranda suae infirmitatis medela,
quidam quoque de loco Carpum nomine, ultra Athesim posito, portui de Lignano proximo,
adveniebat, qui, manum habens contractam et brachium ariditate invalidum, in ipso itinere
recepit salutis beneficium.
79. Item cognovimus rem memoria dignam, narrante de se ipsa domna Mathilda venerabili
comitissa, cuius testimonio fidem facit et fides eius probatissima et vita pariter
religione plena. Praescripta domna multis diebus febribus pernimium laboraverat, et capitis
dolor vehemens ipsam fatigaverat. Cum vero die quadam ex more missarum solempniis
adesset, enitens, dum legebatur euangelium, erecta esse in pedibus, fatigata infirmitate
mox decidit. Aderat vero iuxta se ob reverentiam in capella, episcopi lignea
tabula posita, in qua exhalato spiritu sanctum corpus ad funeris exequias lotum fuerat.
Suppliciter igitur deposcens sancti viri praesidium, ac per tabulam praedictam deducens
frontem, illico liberata est capitis dolore.
80. Non multis post diebus transactis, non modicae scabiei fracturae ipsius domnae
manus et corpus totum fere immaniter repleverant. Cum autem prae manibus haberet
episcopalem annulum, quo Dei pontifex utebatur in missarum celebrationibus, coepit secum
conferre, quod merita tanti praesulis possent sibi subvenire ad tactum etiam annuli, cum
quo ipse quam plura sacrificia Deo obtulit, sicque ipsum annulum fracturis superponens,
ab ea die sanata est ipsa in valetudine.
Paucis post diebtts praeteritis praefatae christianissimae domnae acies visus adeo
interturbata fuerat, quod de nocte lectioni ex more operam dare formidabat. Inter missarum
vero solempnia tenente ea prae manibus unam orationum, quam sanctus pontifex
eidem dominae propria manu scripserat in usu orationis sibi habendam, chartam, qua continetur
praedicta oratio scripta, oculis superposuit, et abstersit; et deinceps recepta.lucis
claritate, ut prius, nocte et die non expavit lectioni insistere.
81. Everardus quidam Francigena genere, ordine presbyter, nobiscum nuper aderat;
cui ambos minores digitos unius manus gutta subito superveniens rigidos reddiderat, et
partem palmi pariter et iuncturam, qua manus brachio nodatur, adeo arripuerat, quod ad
nullius officii usum eam inflectere valebat. Et quia totius brachii vires etiam defecerant,
corrigia in collo ligata suspensum brachium sustentabat. Prandente eo cum ipsius consociis,
advenit quaedam paupercula ex charitate sancti Anselmi petens sibi dari eleemosynam;
qui fractum panem manu sua porrigens mox sanatus est a praedicta infirmitate.
82. Quod inpraesentiarum narrare contendo, nullus perversa mente fictitium vel fabulosum
contendere praesumat. Testis adest huius rei idem ipse, qui confractis non
modicis catenis, praesidio sanctissimi confessoris Anselmi mirabiliter est liberatus de angustia
carceris. Contestantur pariter catenae confractae; praesentibus episcopis, audientibus
populis praedicavit et praedicat suae captionis miserabilem aerumpnam et liberationis
praedicandam laetitiam. Crescente, sicut ubique terrarum notum est, validae persecutionis
tempestate adversus sanctum Gregorium VII, dignum Romanae ecclesiae apostolicum, pro
veritatis et iustitiae praedicatione atque pariter contra totius Romani imperii catholicos,
christianissima comitissa domna Mathilda pro ecclesiae defensione totis insudavit viribus.
Ubertus Arditionis filius et praedictae domnae capitaneus unus, ut in hac perturbatione
de eius fidelitate et servitio indubitanter ipsa domna confideret, inter multas alias fidelitatis
promissiones omnes, quibus suarum arcium custodiam commiserat, iurare compulit,
fortitudines arcium quas custodiebant, supra nominatae domnae potestati liberae tradituros,
ac deinceps in eiusdem fidelitate permansuros, si idem Ubertus aliquid infideliter adversus
eam domnam faceret, vel quippiam malitiose tractaret. Post capto Uberto ob suae infidelitatis
nequitiam, homines illius contra iuramenti sponsiones non timuerunt, quidquid iniuriose
poterant agere adversus eandem domnam. Ex quorum numero quidam Lanfrancus,
de Piola nomine, officio miles, quia ipsorum perversitatibus inhaerere renuebat,
insidiis et traditionibus ab eisdem captus et a tempore Augusti usque ad octav. Kalend.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|