Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 388


SED CONTRA, cum amicis communicandum est. Sed omnis communicatio ad daemones
est nobis interdicta; unde Isaiae 38 reprehenduntur illi qui dicuntur cum
morte et inferno pactum iniisse. Ergo daemones non sunt ex caritate diligendi.
Praeterea, Augustinus dicit, quod proximus ex
caritate diligitur, vel quia iustus est, vel ut iustus sit. Sed daemones neque iusti
sunt, neque iusti esse possunt. Ergo ex caritate diligendi non sunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut praedictum est, ex caritate diligitur aliquid
dupliciter: uno modo sicut id ad quod habetur caritas; alio modo sicut id ad
quod terminatur aliquo modo amor, quem includit caritas, inquantum ordinatur
ad aliquod eorum ad quae habetur caritas.
Primo igitur modo daemones non sunt ex caritate diligendi: quia non communicant
nobiscum in vita divina neque actu neque potentia; et similiter est etiam de
damnatis. Unde Philosophus dicit, quod amicitia est dissolvenda ad
illos qui sunt insanabiles propter malitiam abundantem. Haec autem insanabilitas
quamvis in hac vita contingat in quibusdam consideratis humanis viribus,
non tamen contingit nisi post hanc vitam considerato ordine divinae misericordiae.
Caritas autem attendit quod divinum est, sed amicitia quod humanum; et
ideo amicitia politica dissolvitur ad illos qui secundum humanas considerationes,
insanabiles sunt effecti; quod etiam in hac vita quandoque contingit; sed
caritas non dissolvitur ad aliquem in hac vita, quantumcumque sit malus: quia
adhuc secundum ordinem divinae misericordiae, manet possibilitas ad vitam gloriae;
sed post hanc vitam non manet; et ideo per modum praedictum neque damnati,
neque daemones sunt ex caritate diligendi. Quantum autem ad secundum
modum, daemonum natura ex caritate diligi potest, inquantum est creatura Dei;
non autem daemones, quia hoc nomen vitium principaliter ipsorum designat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intelligendum est de societate rationis, in qua
manet ordo ad vitam gratiae, cuiusmodi communicationem requirit caritas.
Ad secundum dicendum, quod in peccatoribus quamdiu in hac vita sunt, adhuc
ratione naturae manet potestas ad gratiam, non autem in damnatis et daemonibus;
et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod Deus diligit naturam daemonum, non quasi ad eam
caritatem habeat, sed inquantum est effectus eius: et hoc modo etiam nos eam
debemus diligere.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod daemones prosint nobis ad meritum, et
quod eorum actus et vita in gloriam Dei cedant, est per accidens, praeter intentionem
eorum: et ex eo quod est secundum accidens, non est sumendum iudicium
de re aliqua.

Torna all'inizio