quas enumerare longum est. Finis vero inter Hyserniam civitatem,  
et monasterium Sancti Vincencii ipsa Vantra decurrit. Ecclesia  
quoque Sancte Marie ad Maccle, que fuit sanctimonialium,  
cella Sancti Vincencii fuit cum multis possessionibus. Capriata  
vero erat divisa in duas partes, medietas monasterii Almifici Vincencii,  
et medietas episcopii Sancti Petri cum duabus ecclesiis Sancti  
Iohannis et Sancte Marie, inibi iuxta se commorantibus, unam  
episcopi, aliam vero nostri monasterii. Eu pro dolor! ibi me  
direxit abbas meis, et inansi ibi per multa tempora, et omni 
anno dirigebam ad nostrum cenobium centum tritici modia, et  
quadraginta porcos. Foruli vero erat divisum in tres partes:  
prima pars Sancti Monasterii, ubi habuit quinque casas de servis;  
secunda pars episcopii; tercia puplica. Et ecclesia, Sancti Gregorii  
in Matese cum omnibus territoriis, medietas fuit Sancti Monasterii,  
et medietas episcopii Sancti Petri. Cella quoque Sancte  
Agathe in Torcino posita, cum aliis ecclesiis sibi subiectis,  
omnia fuerunt sancti monasterii Beati Vincencii. 
Sue autem || tradicionis hoc tantum vir iste reliquid. Sed  
cum sim sancte huius filius Ecclesie matris, enutritus infra eius 
sacra viscera pietatis, libet michi <ex voce ipsius ecclesie>, iuxta  
Hieremie exemplum, et nunc in his temporum angustiis pregravato,  
tam <pro> recordacione preteritorum, quam presencium casu suppliciorum,  
illud lamentacionis canticum personare, quod in simili  
tribulacionis dolore aliquos novimus decantare. Iam enim in luctu 
versa est cythara nostra, et organa nostra in voce fiencium. Sed  
assit nunc sublimitas angelorum, assit senatus ille apostolorum,  
assit turba martyrum beatorum, assint preciara collegia monachorum,  
assit sacratus numerus confessorum, assit virgineus chorus  
candidatarum, assit et multitudo catholicorum. Conveniant simul 
ad domum nostri doloris, sint in supernis supplices Christo pro
  |  
  |