Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 120


IOACHIM: Ea causa est ut tristetur iste qui idcirco prosternitur et, ut ita
dicam, perdit divitias ut salvetur. Que causa est tristitie naute, qui, positus in
mortis periculo, proicit quod lucratus fuerat in aquam, ut, perditis rebus in quibus
gloriabatur, salvet quomodolibet animam suam. Que causa est ut dicatur plebi
Iudeorum, immo in typo eius anime de iustitia glorianti: Luge et satage, filia
Syon, quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et duceris usque
ad Babillonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manibus inimicorum
tuorum
. Hec, inquam, causa est qua ei fletus indicitur, que dicitur liberanda
non quidem quia liberari promittitur, set quia usque illuc ducitur pro superbia
sua ubi indigeat liberari. Et vide: sobrietas et morum gravitas parit castitatem,
sicut e contrario crapula et levitas gignit luxuriam; si ergo perditur sobrietas et
morum gravitas, quasi egressa anima de gloria civitatis incipit quasi rustica
habitare in regione; quodsi nec isto modo desinit superbire, tunc velud ancilla
vendita sub peccato ducitur usque ad Babilonem, usque scilicet ad baratrum
fornicationis, ut polluta et confusa discat humilibus consentire. Et hoc quidem
Deus iuste set et misericorditer facit: iuste, quia dignum est ut perdat coronam
qui negligit datam sibi gloriam humiliter custodire; misericorditer, quia qui
peribat per superbiam in Hierusalem magnum ei salutis remedium, si saltim a
superbie laqueo liberetur in Babilone. Quod tale est acsi diceretur: beatum est
aliquam nobilem mulierem esse dominam, set, si tradenda est in manus hostiles
et irremediabiliter crucianda, bonum est ei ut sit ancilla alicuius potentis qui eam
tueatur et liberet de manu inimicorum suorum.
Quocirca, etsi potens sit Deus humiliare superbos et sepe faciat quod scriptum
est: Hunc humiliat et hunc exaltat , tu tamen, qui in alto es, in hoc te scias
esse felicem, si manens in gloria sanctitatis humilem te exhibes et abiectum,
dicens cotidie in corde tuo: Quid superbis terra et cinis? Memento quia pulvis
es et in pulverem reverteris
; et illud Apostoli cuius supra fecimus mentionem:
Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis?
Alioquin, si eo modo quo supra dictum est humiliat te Deus pro
superbia tua, primo quidem dolendum est tibi, quia pro eo quod neglexisti certare
perdidisti coronam, neque enim coronatur nisi qui legitime certaverit contra
vitia, que videlicet certaminis pugna hominis quidem est, etsi Dei sit inpertiri
victoriam. Deinde timendum est ne forte, non valens portare confusionem –
quod, qui eras liber, incipis esse servus; qui pulcher nobilis et gloriosus, turpis
ignobilis et confusus; qui locatus in primo loco, incipis cum rubore locum tenere

Torna all'inizio