Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 8


et suorum sanguini parcens, seniorum usus consilio, foedera pacis et servitium, quod
ab ipsis sibi offerebatur, suscepit, eisque maximam partem terrae, quam pervaserant, in beneficium
concessit.
Porrigitur itaque terra illis concessa a pago Pontiniensi, quem ab orientali parte sui
habet secus mare Anglicum - quod ab aquilonari parte adjacet usque in Britanniam, quae
fines eius occidentales claudit-, ab occidentali vero et meridiano cornu pago Cenomanico
terminatur usque in Carnotensem, a Carnotensi vero clauditur Velcasino et Belvacensi
usque Pontinum. Hanc terram sibi determinatam a rege Francorum Rodlo dux haereditali
feudo suscipiens, inter suos, prout quemque cognoscebat, distribuit, pretiosiora quaeque pro
suis usibus ipse reservans.
Quia vero procinctus terrae paucis perstrinximus, de more quoque gentis aliqua dicere
utile videtur.
III.- Est quippe gens astutissima, injuriarum ultrix, spe alias plus lucrandi patrios agros
vilipendens, quaestus et dominationis avida, cuiuslibet rei simulatrix ac dissimulatrix, inter
largitatem et avaritiam quoddam medium habens. Principes vero delectatione bonae famae
largissimi [sunt]. Gens adulari sciens, eloquentiae studiis inserviens in tantum, ut etiam et
ipsos pueros quasi rhetores attendas: quae quidem, nisi jugo justitiae prematur, effrenatissima
est. Laboris, inediae et algoris, ubi fortuna expetit, patiens; venationi et accipitrum exercitio
inserviens; equorum caeterorumque militiae instrumentorum et vestium luxuria delectatur.
Ex nomine itaque suo terrae nomen tradiderunt: north quippe anglica lingua aquilonaris plaga
dicitur. Et quia ipsi ab aquilone venerant, Normanni dicti, terram etiam Normanniam appellaverunt.
In qua quidem provincia civitas est, quae Constantinum dicitur, in cuius territorio
villa est, quae Altavilla nuncupatur, non quidem tantum pro excellentia alicuius montis,
in quo sita sit, quantum, ut credimus, aliquo auspicio ad considerationem praenotantis eventus

1



5




10




15




20



Torna all'inizio