Guaiferius Casinensis: Passio S. Lucii pape et martyris

Pag 121


concuti, illos sevitia inflari, quosdam iracundia furere,
crudelitate quosdam insanire. Adversus quos miserandos affectus,
vir bonus operam et robur pectoris experitur et secundum Apostolum
omnibus omnia factus, quod referret omium, unicuique animum
gerit.
Et modum prestat unicuique, indulgentiam tanquam fratri,
venerationem tanquam parenti, cultum tanquam superiori; huius
miseretur, illi moderatur; huic succurrit, hunc instruit; omnibus
autem inter tot errores, dies noctesque male menti laborantibus,
ad beate eterneque vivendum, tritissimum quoque et celelerrimum
in hec verba iter ostendit.
X. « Lubrica sunt et incerta omnia, si dici possunt bona, que
speciosa sed fallaci voluptate, miseros mortales alliciunt: pecunia,
dignitas, potentia et alia id genus. Ad que tot homines inducti,
ceca cupiditate obstupescunt. Ista cum labore possidentur, cum
invidia conspiciuntur, neminem non sollicitum faciunt, neminem
bene felicem, neminem bene securum. Nullus stabili consistit loco,
iactantur omnes, pendent, fluctuant, in alterutrum illiduntur: alii
alios cadentes trahunt, alii aliis exitio sunt. Strages est ista non
vita, et coacervatio aliorum super alios ruentium. Respondet sibi
quisque ad votum, licet, credatque voluptatem summum bonum,
gloriam et seculi pompas et ultima vitia in summa felicitate ponat.
XI. Omnia tamen humana brevia et caduca sunt nec procedentia
in partem aliquam temporis longioris: cito transeunt et immaturo
citra incrementum termino concluduntur, ut nec illis diu
stare contigerit, etiam que vetustate gloriantur. Extendamus, si
libet, etatis nostre metam, cuius medium pauci computant in annum
centesimum: inde ducatur animus ad longissima et infinita
evi spatia. Hec tempora, eternitati comparata, quam proportionem


135




140




145




150




155




160

Torna all'inizio