Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 63


quia natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus in
ciuitate Dauid.
Et tu in solio nunc maiestatis suae cum patre
regnantem nuncupatiuum deum perdito corde fateris?
II 13 (I 39) Interrogo ergo quis fuerit ille magister erroris, qui
numquam fuerat discipulus ueritatis, a quo dediceras Christum
nuncupatiuum deum et adoptatiuum filium. In sacris namque
uoluminibus nomen eius aliter ex maiesterio sancti spiritus inuenitur
insertum, sicut in Dauid dicit: Ante solem permanebit nomen eius
et ante lunam sedes eius.
Esaias quippe praecipuus prophetarum
eum qui de uirgine nasci dignatus est, nomen eius cum interpraetatione
sui praedixit? Et uocabitur ait nomen eius Emmanuhel quod
interpraetatur 'Nobis cum deus'.
Nobis cum quoque deus iuxta illud
et Verbum caro factum est et habitauit in nobis, hoc est nobis
cum deus. Et rursus Et uocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius,
deus fortis.
Et iterum Redemptor tuus sanctus Israhel, deus omnis
terrae uocabitur.
Dauid autem non cuilibet nuncupatiuo sed uero
deo et regi magno, qui est super omnes deos, omnes gentes
plaudere manibus et in uoce exultationis prophetico praemonet
organo iubilare. Quoniam deus inquit summus, terribilis et rex
magnus super omnes deos.
Et quia de uerbo carne facto praececinerit,
liquidius declarat, cum post paululum subinfert: Ascendit deus in
iubilo et dominus in uoce tubae.
Et illud Qui ascendit ait super
occasum, Dominus nomen est illi.
Et infra Dominus uirtutum ipse
est rex gloriae.
Huic simile quid in carmine triumphali per Moysen
decantatur: Dominus quasi uir pugnator, omnipotens nomen eius.
Zacharias ita: Ecce uir, Oriens nomen eius. Angelus ad Ioseph: Et
uocabis nomen eius Iesum,
hoc est saluatorem. Et rursus isdem
angelus beatae uirgini: Quod autem nascetur infit ex te sanctum,
uocabitur filius dei.
Et iterum Vocabitur nomen eius Altissimi filius.
Euangelicus autem Zacharias et dominum illum et altissimum

Torna all'inizio