Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 130

Liber II


a causa remotissimis exordiri liceat. Quemadmodum Salustius apud nos fecit in Catilinarii et Iugurthini belli principio. Id ego in dicendo non probo, in scribendo probo, praesertim si recte et per quosdam quasi gradus ad causam descendamus, ut sequi ea quae dicimus, non trahi coniunctaque esse inter se, non consulta videantur. Laus enim omnis vel admirationis vel testificationis vim habeat neque aperta propositione proponatur, necesse est, ne scribere ea tantum de causa videamur, neu venisse in eam mentionem, sed incidisse existimemur. Laudandi vero ratio ex superiori praeceptione petetur, ita tamen ut non omnia, sed clarissima quaque et ad causam nostram accommodatissima, nobis sciamus esse deligenda. Digressionibus tam in laude, quam in vituperatione crebris utemur, ut et iucundior laus sit saepe repetita et aliud agere videatur oratio. Amplificationibus item utemur per eos, quos in superiore libro docui, locos communes. Hae multum valent etiam ad eas,quas scribimus, sive laudes,sive vituperationes augendas,et ad legentium animos incitandos. Conclusionibus brevibus et ad nostram causam accommodatis utemur; epilogis raris ac brevibus, ut scribi epistola, non haberi oratio videatur. Et quoniam unicuique laudandi finis praepositus esse debet (neque enim ut laudemus, nos tantum ad scribendum adduci convenit) dabimus operam summo

Torna all'inizio