beneficia. Et de sanctorum quidem virorum laudatione hactenus. Quam quidem partem sum paulo latius executus, quoniam et res ipsa, quippe quae nova sit, usque ad hoc tempus intacta fuerat et hoc tempore magno Romae in usu est. Nunc ad reliqua pergamus.
De laudandis hominibus.
Cap. IX.
Caeteri vero homines aut viventes aut defuncti laudantur. Viventes item aut coram aut absentes. Qui coram laudantur, summa gravitate summaque modestia laudentur necesse est, ne scurrae magis et adulatores, quam oratores videamur dandaque opera est, ut iudicandae potius et testificandae aliis virtutis eius, quam hominis laudandi gratia suscepta esse nostra oratio videatur iustaque in primis, atque honesta, imo etiam, si poterimus, necessaria eius suscepti officii causa ostendenda est. Oratio vero non nisi ex admiratione quadam ad ipsum qui laudatur, dirigenda est curandumque ne id nos munus vel referendae vel aucupandae hominis gratiae studio suscepisse videamur. Absentes laudare liberius oratio potest. Epistola, quanquam non erubescat, tamen ne adulationis suspiscionem moveat, non potest. Defuncti ita mihi laudandi esse videntur, ut consolari magis eos apud quos dicimus, quam illos laudare velle videamur. Quod contra faciunt plerique eorum, qui nostro tempore oratores haberi volunt.
|
|