Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 77

libro II


anima mea ad te, Deus' vel iuxta illud: 'Erramus aliquando
sicut oves errantes in deserto'. (11) Debet autem huiusmodi
brevitas proprie in una clausula comprehendi. (12) Per collationem
sumitur similitudo causa ponendi aliquid ante oculos, ut si
dicas: 'Sicut equus hornatissime faleratus, si deficiens est in
cursu, contemnitur, ita vir gloriose indutus, si est absque bonitate
ab omnibus deridetur'. (13) Collatio enim est ubi multa
multis assimilantur: quod hic videri potest, quia equus homini,
falere vestimentis, defectus cursus bonitatis defectui similatur; et
falere seu vestes quasi ante oculos sunt ponende.
(14) Et notandum (nota) quod verba debemus afferre que similitudini
optime accommodentur, (15) ut si dicam: 'Ut irundines
estivo tempore assunt et frigore pulse recedunt, sic falsi
amici tempore serenitatis sunt presto sed adversitatis ieme veniente
omnes devolant sine mora'.
(16) Et sciendum quod non est necesse totam rem toti rei
penitus similari, sed sufficit ad quod confertur ad id similitudinem
retinere.
59. (1) EXEMPLUM.
(2) Exemplum est alicuius facti aut dicti preteriti cum certi
auctoris nomine propositio. (3) Et hoc a Grecis dicitur paradigma

Torna all'inizio