Ad sextum dicendum, quod esse Angeli non est infinitum privative per modum
quanti, quia indivisibile est, cuius infinitum non potest esse in actu; sed est infinitum
negative, non simpliciter, sed respectu alicuius finis qui est terminus
durationis quam non habet.
Ad septimum dicendum, quod potest Deus facere Angelum non esse: quia sicut
non potuit per se incipere, ita nec durare, nisi voluntate eius: et similiter potest
intelligi non esse, eo quod sua quidditas non est suum esse. Nec tamen potest
facere ut simul sit et non sit: nec hoc potest intelligi; et sic non potest facere
ipsum non fuisse, quia haec possibilitas diversificatur ab illa, ut in 1 lib.,
distinct. 43, dictum est: et ideo obiectio ista non est ad propositum.
ARTICULUS 2
Utrum aevum sit tantum unum.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aevum non sit tantum unum. Sicut enim tempus est numerus
motus, ita et aevum videtur esse unitas contracta vel determinata ad rem aliquam.
Sed talis unitas multiplicatur ad multiplicationem eorum quibus convenit
esse unum. Ergo non est tantum unum aevum.
2. Praeterea, corporalium et incorporalium, cum sint diversorum generum, non
est mensura una. Sed aevo mensurantur quaedam corpora, sicut substantia
caeli. Ergo videtur, cum etiam quaedam spiritualia mensurentur aevo, quod
aevum non sit unum.
3. Praeterea, omnium motuum quorum est tempus unum, est reductio in unum
motum sicut in causam. Sed Angeli non reducuntur in unum Angelum sicut in
causam. Ergo non mensurantur uno aevo.
4. Praeterea, quocumque Angelo remoto, nihilominus remanebit esse aliorum
Angelorum aevo mensuratum. Sed quaecumque ita se habent quod remoto uno
remanet alterum, non dependent ad invicem. Ergo videtur quod aevum unius
Angeli non dependet ad aevum alterius, et sic non est omnium unum aevum.
5. Praeterea, si mensuretur per unum aevum, hoc non est nisi per aevum quod
est mensura esse primi Angeli. Sed, ut infra dicitur, Angelus qui corruit, inter
omnes maior fuit. Ergo videtur quod esse omnium bonorum Angelorum mensuretur
ad aevum Daemonis, quod est absurdum. Ergo videtur quod non sit tantum
unum aevum.
SED CONTRA, medium habet naturam extremorum. Sed aevum medium est inter
aeternitatem et tempus; aeternitas autem est una, et similiter tempus. Ergo
aevum est unum.
Praeterea, hoc etiam videtur per hoc quod aevum est simplicius quam tempus,
et ita magis unum.
|
|