122.
Domno suo A<lexandro> summae sedis antistiti, P<etrus> peccator
monachus servitutem.
Noverit beatitudo vestra, venerabilis pater, quoniam episcopus hic
Aurelianensis aecclesiae per me venit, meque decumbentem in grabatto
reperiens, quia sperabat me apud vos aliquid posse, meae intercessionis
auxilium postulavit. Ex multis quippe calamitatibus atque pressuris, quae
non modo sibi, sed et aecclesiae suae a pravis atque perversis hominibus
inferuntur, se tandem non sine magna tribulatione praeripiens optimum
duxit, ut spreto mundi fallacis auxilio solum sedis apostolicae remedium
peteret, ad sancta vestigia vestra corrueret, et tamquam ad tutissimi portus
sinum de multis procellis fluctivagi maris, scopulis atque turbinibus, sub
sanctae Romanae aecclesiae umbraculum convolaret. Scilicet ut quae per |
|