Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1056


ibidem Saracenis annuntiaret Evangelium Iesu Christi. Igitur ad
eundum quidem in Syriam iter arripuit; sed, ventis contrariis flantibus,
in Sclavoniae partes navis, in qua ducebatur, applicuit. Audiens
autem a nautis eo anno navem illam in Syriam transire non
posse, voto suo fraudatus in aliam, quae Anconam tendebat, a nautis
expensarum defectum timentibus vix permissus intravit; in qua
et Dominus per eum mirabilium suorum memoriam fecit. Gravi
namque et diutina maris tempestate suborta, iam demum post longos
labores ipsis nautis cibaria deerant, dum, cui prius introitum navis
defectus victualium timore negaverant, illius tunc subsidio mortis
evasere iacturam. Nam quaedam, etsi non tanta ut multis quoquo
modo sufficerent, beatus Franciscus, Domino sibi providente, latenter
intulerat; quae tunc ad ipsius merita tantum sumpsere divinitus
incrementum, ut abundanter usque ad portum Anconae necessitatibus
omnium subvenirent, quamvis plures adhuc dies itineris superessent.
Quod nautae videntes, immensas agebant omnium Salvatoris
clementiae gratias, qui de mortis eos per famulum suum Franciscum
periculo liberarat.
35 Ut autem vir sanctus in terram a mari descendit, divini rursum
verbi semina iacere coepit, fructumque ex illis de sequentibus
ipsum pluribus viris idoneis recollegit. Verum adhuc in ipso martyrii

Torna all'inizio