65 Si quis autem, quod credimus, in hoc temerator
extiterit, eternis condemnationibus subiaceat condemnatus,
et sanctos Dei apostolos Petrum et Paulum sibi
in presenti et in futura vita sentiat contrarios, atque in
inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus
deficiat impiis . Hic terror atque hec comminatio non
secularis principis solet esse, sed priscorum sacerdotum
ac flaminum et nunc ecclesiasticorum: itaque non
est Constantini oratio hec, sed alicuius clericuli stolidi,
nec quid dicat aut quomodo dicat scientis, saginati et
crassi ac inter crapulam interque fervorem vini has
sententias et hec verba ructantis, que non in alium
transeunt, sed in ipsum convertuntur auctorem. Primum
ait eternis condemnationibus subiaceat , deinde,
quasi plus addi queat, alia addere vult et post eternitatem
penarum adiungit penas vite presentis ; et cum Dei
condemnatione nos terreat adhuc, quasi maius quiddam
sit, terret nos odio Petri, cui Paulum cur adiungat
aut cur solum nescio. Iterumque solito lethargo ad penas
eternas redit, veluti non hoc ante dixisset. Quod si
mine he execrationesque Constantini forent, invicem
execrarer ut tyrannum et profligatorem rei publice mee
et illi me Romano ingenio minarer ultorem. Nunc quis
extimescat execrationem avarissimi hominis et ritu histrionum
verba simulantis ac sub persona Constantini
alios deterrentis? Hoc est proprie hypocritam esse, si
Grecam vocem exquirimus, sub aliena persona abscondere
tuam.
XXI. 66 Huius vero imperialis decreti paginam propriis
manibus roborantes super venerandum corpus
beati Petri posuimus. Charta ne an membrana fuit pagina ,
|
|