prefati monasterii, una cum iam dictum adbocatorem, cum predicto 
Radelchisi, et ostenderat ei una scripcione que est iudicato 
ipsius monasterii. que relecta continente inter cetera, quomodo Vigilancius 
presbiter et monachus atque prepositus ei[us]dem cenobii, 
per sacramentum, secundum legem, finicionem fecerat cum Petro 
filio cuiusdam Gualani de supradicta terra de iam dicto loco Murice, 
per has fines: de prima parte monte et terra, que est plagiva pertinentes 
predicto monasterio, ab exinde ad directum iusta predictum 
montem, et per eadem terra passus quadringenti octoginta; de secunda 
parte fines silice abente exinde per eadem silice passus quadringentos 
triginta et sex; de tercia parte limite maiore, qui decernit 
inter hec terra, et terra predicti monasterii, qualiter vadit eodem 
limite, usque in Rave, que est riagine de eodem monte; de quarta 
vero parte iterum limite et terra, que ibidem affinem sunt, et Pesclum 
maiore[m] de quo iusta eodem Pesclum et terram [.....] 
per tempus aqua decurrit, ad mensura de passu Landoni seniori 
castaldei mensuratum. cum predicta scripcione ostensa et relecta 
fuisset, causaverat contra predictum Radelchisi dicendo: ut ille 
irato animo introisset in curte, que est infra iam dictos finis de 
mea terra, quem dicebat esse pertinentes predicto monasterio et 
rapuisset eam, et maio ordine tulisset inde pannos, et ferrum, et 
ramem, et alia mobilia balientem solidos decem, et casa, in qua 
viri habitarent infra ea[s]dem terras, ille eam disturbasse, et fossata 
in ea[s]dem terras fecissent, et terminos antiquos exinde exfodisset, 
et super decem palos ibidem fixisset, de qua ille dixit: ut teneret 
et possideret terram in eodem loco Murice pertinentes Marie 
uxorie sue. unde ille ei responsum dedit, ut si ille terra in eodem 
loco Murice teneret et possideret, non eum tantum exinde quereret,
  |  
  |