claritas evanescit, et virtutum radice succisa seges germinat vitiorum,
lumen rationis extinguitur, et totus iste Nemo fertur in precipitium
et ruinam. Sic rationalis creatura brutescit, sic ymago Creatoris
deformatur in bestiam, sic a conditionis sue dignitate supprema Nemo
iste degenerat, eo quod ex honore collato intumuit, et a tumore perdidit
intellectum. Quis enim eo indignior, qui sui ipsius contempnit
habere noticiam, sicut Nemo? Si altissima illa sublimitas, qua preditus
fuerat iste Nemo, cecidit, quis cadere non possit? Sed in celo ruine,
quanto magis in terra? Caveat ergo sibi terrenus et passibilis hic
Radulfus, eiusdem Neminis pedagogus erroneus et dux cecus, ne sequatur
Neminem hunc dampnatum ad tenebras. Ibi enim erit utrique
fletus ingens, stridor dentium, et calamitas sempiterna. Caveat quoque
sibi sollertius, ne deterius sibi aliquid contingat, quam suo Nemini
reprobato, cum culpa gravior et pena crudelior frequenter retorqueri
soleant in magistros erroris, et sepe contingat ut sorores turpitudinis,
ut seductus et Petrus Lemovicensis aliique discipuli eius, cruciatu
severiori mulctentur.
Quantum propterea sit contemptibilis iste Nemo, Zenon philosophus
attestatur. Dicit enim: Nemo contemptus est in suo esse.
Simoniaca vero labe respersus esse convincitur iste Nemo. Nam
spirituales auctoritates a viris religiosis emere non expavit. Sicque
ipse cum Symone mago, religiosi vero huiusmodi et dominus Bartholomeus
de Capua cum eisdem (cum sicut testatur unus ex discipulis
nostris, dominus cancellarius regni Sicilie, vir profecto valde
catholicus, auctoritates spirituales Nemini supradicto vendiderint) cum
Giezy leproso percipiant portionem.
Ad id ut multiplicatis concordantiis et vaticiniis sui casus maledictionis
ipsi Nemini cumulus augeatur, epistola Pauli ad Thimotheum
in patulum prodeat, ubi legitur: ‘Deus qui vult omnes salvos fieri’,
et neminem vult perire.
Quid plura? En convenit multitudo fidelium, Christianissimi Reges
adsunt, Pontifices infulati presentes existunt, presto est sancta synodus,
Concilium congregatum expectat: struantur ligna, ponatur ignis, et
hunc Neminem antichristum et discipulos eius, ne gregem christianum
velut morbus contagiosus inficiant, ultrix flamma consumat. Verus
autem et vivus Deus mundi salvator Christus una cum Patre et Spiritu
Sancto vivat, regnet et imperet per omnia secula seculorum. Amen.
|
|