Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 467


sequitur, et quanto honore est dignius intendens commune
bonum. Quare si tyrannus intendit bonum proprium
et privatum, sequitur quod eius intentio versetur
circa bonum delectabile. Sed intentio regis versatur
circa bonum honorificum, eo quod ipse intendat commune
bonum. Ex hac autem secunda differentia sequitur
tertia. videlicet quod intentio tyrannica est circa pecuniam.
Tyrannus quia spreto communi bono non curat
nisi de delectationibus propriis, maxime versatur sua intentio
circa pecuniam, credens se per eam posse huiusmodi
delectabilia obtinere. Sed regis intentio versatur circa
virtutem, et ut cives sint virtuosi: quia ex hoc maxime
resultat bonum honorificum, et commune. Ex hac
autem differentia tertia sequitur quarta videlicet quod tyrannus
non curat custodiri a civibus, sed ab extraneis:
rex vero vult custodiri ab ipsis civibus, et a genitis in
proprio regno. Nam tyrannus eo quod spreto communi
bono non curat nisi de delectationibus propriis, videns
se esse onerosum et tediosum ab iis qui sunt in regno,
totam suam custodiam corporis committit
extraneis: sed rex econverso eo
quod videat se maximam curam
habere de bono regni et communi,
maxime confidit
de his qui sunt in
regno. Ideo
facit se
custodiri
a propriis, non
ab extraneis.

Torna all'inizio