Item de David legitur I Reg . 17 quod pro liberatione populi israelitici
existens puer et inermis exposuit se ad pugnandum cum gigante fortissimo
et armatissimo. Item de eodem legitur II Reg . ultimo quod «cum vidisset
angelum cedentem populum dixit ad Dominum: Ego sum qui peccavi,
ego inique egi; isti qui oves sunt quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus
tua contra me et contra domum patris mei».
Item de Iuda Machabeo qui quasi infinities exposuit se et fratres suos
pro liberatione populi sui et fecit mirabiles probitates, ut habetur I Mach .
Legitur de eo ibidem c. 9[,10] quod tandem cum ottingentis viris pugnavit
cum viginti duobus milibus virorum, ubi et virilissime pugnans cecidit
dicens: «Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis; et si apropinquavit
tempus nostrum moriamur in virtute», idest sicut decet mori homines
virtuosos, «propter fratres nostros, et non inferamus crimen glorie nostre».
7. Idem probatur in fidelibus novi testamenti quantum ad canonem
Consequenter ponamus exempla de novo testamento, et primo quantum
ad canonem. Ubi obmissis multis sufficiat nobis exemplum ponere de
duobus, scilicet de beatissimo Paulo et ipso Christo domino nostro.
Paulus enim dicit I Cor . 10[,33] «Non querens quod michi utile
est sed quod multis, ut salvi fiant». Et II Cor . 12[,15] Ego libentissime
impendam, Glosa [: «spiritualia et etiam temporalia ad usus vestros», et
superimpendar ipse pro animabus vestris, Glosa : «Perfecta caritas hec est
ut paratus sit pro fratribus etiam mori». Et Rom. 9[,3-4] Optabam enim
ipse ego, Glosa : «si fieri posset», anathema, Glosa : «idest separatus
ad horam vel in hac vita vel post mortem», esse a Christo pro fratribus
meis qui sunt cognati mei secundum carnem qui sunt Israelite, Glosa :
«Attende quod "optabam" ait, non "opto", quia scit talem idest tam
honestum membrum nullo precedente vitio non posse separari a Christo,
tamen affectum et dilectionem circa eos ostendit».
De ipso autem Christo dicit Paulus, Hebr . 13[,12], «Iesus ut
sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est». Et
|
|