non est exinanita» apud Iudeos, quia carnalia sacramenta remanserunt
apud eos. Vel calix, id est lex, est plenus mixto, id est utroque sacramento,
et fex eius est exinanita, quia illa secretiora non penitus
possunt capi. Sed et calicem passionis Domino Deo circumformant, quia
hunc pro toto mundo fore moriturum demonstrant. Unde in Evangelio
scribitur: «Pater, ait Dei bonitas, si possibile est, transfer a me calicem
istum». Hunc itaque calicem ei circumformarunt, quia licet Dominum
in homine moriturum scirent, mox tamen ipsum resurrecturum firmarunt.
Unde illi quasi extrinsece calicis figuram fecerunt, quia morientem
ilico resurrecturum sciverunt, quando Dei gratia pro omnibus
gustavit mortem. Sed et pincerne pharaonis calix et aureus calix Babylonis
legitur, in quibus et ex quibus mors et passio gentibus propinatur.
Vel certe aureus calix Babylonis est humani philosophia sermonis,
qui est aureus propter sapientiam, unde dicit Salemon: «Thesaurus
<desiderabilis> requiescit in ore sapientis» et est calix propter propinationem.
Ex illo enim propinatum est sapientibus seculi et paganis
philosophis, qui cum ex calice isto aureo bibissent, usque adeo quod
Deum intellexissent, «evanuerunt in cogitationibus suis, et non Deum
sicut Deum honoraverunt», «sed servierunt creature potius quam
Creat[o]r[i], qui est benedictus in secula». Isti ergo sapientes suo exemplo
eodem aureo calice mundum inebriarunt, quia Dei oblivionem mundo
per ydolorum culturam induxerunt.
Et crateras eius. Cratera divine sapientie est sciphus Ioseph in sacco
Beniamin, hoc est in vase electionis sancti Pauli apostoli repertus.
Iste namque est ille sciphus in quo solet auguriari Dominus meus, quia
in hoc scipho et preterita narrantur et presentia docentur et futura
revelantur. Deus igitur et Dominus Pater per Ioseph filium suum in
hoc scipho auguriatur, quia omni preterito, omni presenti omnique futuro
in hoc scipho quicquid est providetur. Augurium enim, quod in scipho
auguriantis Ioseph reperitur, nil aliud quam Dei providentia intelligitur.
Schiphus enim iste crater est ille, in quo Dei sapientia miscuit vinum
novum et vetus, ut haberemus unde nova et vetera tamquam de
thesauro proferre possimus. Sciphus igitur vel crater est divine Scripture
sacer intellectus, qui cum rotundus sit, tornatilis et repandus, in rotunditate
omnia circuit sine principio, infinitam in se providentiam complectitur
|
|