Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 287


illius principatum totaliter accipiunt sibi, sicut de quodam duce
Solangorum vidimus esse factum.
<6>. Bascakos sive prefectos suos ponunt in terris illorum quos redire
permittunt, quibus oportet ut ad nutum tam duces quam alii
debeant obedire. Et si homines alicuius civitatis vel terre non faciunt
quod volunt, isti bascaki opponunt eis quod sint Tartaris infideles,
et sic civitatem illam vel terram destruunt et homines qui
sunt in ea occidunt per manum validam Tartarorum, qui ex mandato
principis illius cui obedit terra illa veniunt, eis nescientibus,
et subito irruunt super eos; sicut nuper contigit, cum adhuc in terra
Tartarorum essemus, de quadam civitate quam ipsimet de Rutenis
in terra fecerant Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum,
qui terram usurpavit, vel prefectus ipsius, sed quicumque
Tartarus nobilis per civitatem sive terram illam transit quasi
dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos.
<7>. Insuper aurum et argentum et alia que volunt, et quando libet,
et quantum placet, absque ulla contradictione petunt et accipiunt.
Insuper si sunt aliqua placita inter illos principes qui reddiderunt
se ipsis, oportet ut ad imperatorem Tartarorum vadant ad
placitandum, sicut nuper contigit de duobus filiis regis Georgianie.

Torna all'inizio