Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1962


conditam ex Delphicis thesauris creditum est, hostio propinqua,
ex qua hodie nullum extat vestigium, et nominis fama
perdita est. Vatrenum autem dictum est eo quod Vatrenus fluvius
a Foro Corneliensi veniens, quem quidam hodie vocari
Santernum existimant, Pado ibidem miscetur. Hoc tamen hodie
Primarum vocant incole, quasi primum et inter alia precipuum.
Ea vero pars que sub oppido Ferrariensi diffunditur
multas faciens insulas quas Polesines vocant indigene, silvis
plenas et accolis, postquam aliquandiu delapsa est pro parte
stagnum intrat ingens quod etiam in mare effunditur, secundum
fluvio faciens hostium, quod olim Caprasie dictum est,
nostro autem evo (ut non nulli existimant) vulgo dicitur Mangiavacca.
Reliquum vero quod fluvii more effluit tertium facit
hostium, quod vocavere veteres et moderni Volanum seu Volane,
ante tamen Colane dictum. Id vero flumen quod divisum
sub agro Veronensi diximus in sinistram descendere, esto sinistrorsum
maximas impleat paludes, recto tamen cursu mari se
miscens hostium facit quartum, cui Filistena fuisse nomen aliqui
arbitrantur, cum hodie vulgo vocetur Codigoro idiomate
incolarum. Verum reliqua tria hostia, que Carbonaria, Fossiones
et Filistena, ut placet aliis, vocata sunt (et sic quarti hostii
vetus nomen perditum) plena videtnur, cum a partibus per paludes
emissis ab eo quod ab agro Veronensi divisum veniebat
nascerentur. Repletionis autem causa fossa in transversum
ducta ad impetum fluminis moderandum videtur, quam autem
fossam Asagi fecere Tusci, quorum Adria fuit colonia, et in
transverso Adrianorum paludum, que Septem Maria vocabantur,
deduxere. Quam ob causam sunt qui velint apud Brundulum
effundi quicquid ex Pado obturatis effundebatur hostiis,
quod ego nec credere nec firmare audeo, cum et Athesis et
Brinta flumina paludes augeant et per medias sub Laureto vico
Athesis in Adriaticum pleno penetret alveo. His tamen omnibus
et emictit in Adriaticum multa ex ubertate Gallorum navigiis
et multa usque in Taurinos ex Adriatico sinu navigiis peregrina
suscipit, maximo incolarum atque negociatorum commodo.
Volunt quidam hunc tam impetuoso cursu ex uno hostiorum
effluere ut impetum servet donec ad Hystrum ab opposito

Torna all'inizio