Salimbene de Adam: Cronica

Pag 660


Contra secundum libellum ostenditur per auctoritates quod male et insipienter
dixit.
Alter vero libellus continebat multas falsitates contra doctrinam
abbatis Ioachym, quas abbas non scripserat, videlicet quod
Evangelium Christi et doctrina Novi Testamenti neminem ad
perfectum duxerit, et evacuanda erat MCCLX anno. Sed contra,
Prover. XII: Labium veritatis firmum erit in perpetuum. Labium
veritatis fuit labium Domini nostri Iesu Christi, qui dicit: Que
procedunt de labiis meis non faciam irrita. Hinc ait, Mat. XXIIII:
Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient (sive
non preteribunt). Item Mat. V: Amen quippe dico vobis, donec
transeat celum et terra, iota unum aut unus apex non preteribit
a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis
minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum.
Hinc Apostolus dixit, ad Gala. I: Miror quod sic tam cito
transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud
Evangelium, quod non est aliud, nisi quia sunt aliqui qui vos
conturbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed licet nos
aut angelus de celo evangeliçet vobis preter quam quod evangelizavimus
vobis, anathema sit. Sicut predixi, et nunc iterum dico: Si
quis vobis evangelizaverit preter id quod accepistis, anathema sit.
Item Apostolus in prima ad Cor. III: Fundamentum enim aliud
nemo potest ponere preter id quod positum est, quod est Christus
Iesus. Hinc apostoli dixerunt, Act. IIII: Nec enim nomen aliud
datum est sub celo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Ideo
Canticorum I: Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentule dilexerunt
te. Item Ps.: Expectabo nomen tuum, quoniam bonum est
in conspectu sanctorum tuorum. Ideo dicit Ys. XXVI: Nomen
tuum et memoriale tuum in desiderio anime.
Et nota quod iste qui fecit istum libellum dictus est frater
Ghirardinus de Burgo Sancti Donini, qui in Sicilia nutritus fuit
in seculo, et ibi docuit in gramatica. Et cum intrasset Ordinem
fratrum Minorum, processu temporis missus fuit Parisius pro provintia
Sicilie et factus est lector in theologia; et Parisius fecit
istum libellum et ignorantibus fratribus divulgavit. Sed valde bene

Torna all'inizio