Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 342


SED CONTRA, nihil ex iusto iudicio redditur, nisi quod quis meretur. Sed vita
aeterna corona iustitiae dicitur, quia pro ea redditur ex iusto iudicio, sicut
depositum redditur; 2 Timoth. 4, 8: «In reliquo reposita est mihi corona iustitiae,
quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex». Ergo aliquis coronam
iustitiae meretur.
Praeterea, sicut se habet culpa ad poenam, ita et opus virtutis ad gloriam. Sed
culpa ex condigno poenam aeternam meretur. Ergo et actus virtutis ex condigno
vitam aeternam meretur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim
dicunt, quod aliquis vitam aeternam non potest mereri ex condigno, sed ex congruo.
Alii vero dicunt, quod etiam ex condigno potest quis vitam aeternam
mereri per actus virtutum. Dicitur autem aliquis mereri ex condigno, quando
invenitur aequalitas inter praemium et meritum, secundum rectam aestimationem;
ex congruo autem tantum, quando talis aequalitas non invenitur, sed
solum secundum liberalitatem dantis munus tribuitur quod dantem decet.
Videntur autem utrique quantum ad aliquid verum dicere. Est enim duplex
aequalitas, scilicet aequalitas quantitatis, et aequalitas proportionis. Secundum
quantitatis aequalitatem ex actibus virtutum vitam aeternam ex condigno non
meremur: non enim tantum bonum est in quantitate actus virtutis, quantum
praemium gloriae, quod est finis eius. Secundum autem aequalitatem proportionis
ex condigno meremur vitam aeternam. Attenditur enim aequalitas proportionis,
quando aequaliter se habet hoc ad illud, sicut aliud ad alterum. Non
autem maius est Deo vitam aeternam tribuere, quam nobis actum virtutis exhibere;
sed sicut hoc congruit huic, ita illud illi: et ideo quaedam proportionis
aequalitas invenitur inter Deum praemiantem et hominem merentem; dum
tamen praemium referatur ad idem genus in quo est meritum: ut si praemium
est quod omnem facultatem humanae naturae excedit, sicut vita aeterna, meritum
etiam sit per talem actum in quo refulgeat bonum illius habitus qui divinitus
infunditur, Deo nos consignans.
Illi tamen qui dicunt nos ex condigno vitam aeternam posse mereri, verius dicere
videntur. Cum enim sit duplex species iustitiae, ut in 5 Ethic. Philosophus
dicit, scilicet iustitia distributiva, et commutativa, quae est in contractibus, ut in
emptione, et venditione, iustitia commutativa respicit aequalitatem arithmeticam,
quae tendit in aequalitatem quantitatis: iustitia vero distributiva aequalitatem
respicit geometricam, quae est aequalitas proportionis. In redditione
autem praemii ad merita magis servatur forma distributionis, cum ipse unicuique
secundum opera sua reddat, quam commutationis, cum Deus a nobis nihil

Torna all'inizio