viderunt. Sapientes illi magni, arguti disputatores  
omnino ignoraverunt; hoc est mysterium quod absconditum  
fuit a saeculis in Deo. 
6. AMBROS.  Sed loquimur Dei sapientiam . Abscondita 
est ergo sapientia Dei, dum non in verbis, sed  
in virtute est, non humana ratione possibilis, sed  
spiritus efficacia credibilis. 
7. LANFR.  In mysterio . Exponendo mysteria Veteris 
Testamenti, in quibus Christum figuratum fuisse  
asserimus. 
8. AMBROS.  Quam nemo principum . Principes  
hujus saeculi, non solum homines accipiendi sunt,  
sed et ii adversus quos nobis colluctatio est, qui  
sciebant esse Christum in lege promissum; mysterium  
tamen ejus, quo Filius Dei est, nesciebant. 
9. LANFR.  Nemo principum , etc. Probat quia  
nemo principum, quia scriptum est. Item, quia non  
cognoverunt, quia hi qui diligunt eum tantum. Nam  
nos, quod est nobis autem revelavit. Probat quia  
revelavit, nam per Spiritum, etc. Et hoc probat,  
quia nos accepimus Spiritum, etc. quod est, sed  
Spiritum qui ex Deo est, etc. Et probat quia Spiritum  
Dei acceperit: quia non accepimus spiritum  
hujus mundi. 
10. AUGUST. ( ex lib.  I  De Trin. , c. 13).  Nunquam  
Dominum gloriae . Ex forma servi crucifixus est,  
talis enim erat illa susceptio quae Deum hominem  
faceret, et hominem Deum. Quid tamen, propter  
quid, et [quid] secundum quid dicatur adjuvante   
Domino, prudens et diligens et pius lector  
intelliget. 
11. LANFR.  Quod oculus non vidit . Probat quod  
superius dixit:  Nemo principum hujus saeculi cognovit .  
Sapientiam enim Dei, id est, Dominum Christum,  
quae diligentibus eum in praemium praeparata  
est, nec oculus vidit, etc. Habet autem scriptum in  
Isaia sic:  Oculos non vidit, Deus, absque te, quae  
praeparasti diligentibus te .
  |  
  |