Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 228


a decore huiusmodi, non possumus equanimiter tolerare, super hoc providere aliter
compellamur.

IX 41

Si iuris sinceritas virtutum lumine coruscantis ire stimulantis aculeo perurgente nubilum commotionis
admisit, amoris interim vigor exsurgat, qui, cuiusquam turbationis excussa caligine, vexate
menti quietis solacium largiatur, ut delicie pacis exuberent et deliramenta dissidie delitescant.

IX 42

Imminente tibi cura gregis dominici ex officio pastorali, sicut experimento didicimus, vigilanter
invigilas noctis vigilias, ne errantes oves illius lupi vigilis faucibus pereant, qui non dormit, sed vigilat,
et congregatis interdum circa ipsum precavere satagis. ne oves oberrent et lupus rapax, qui circuit
querens, quem devoret, incessanter congregatas dispergat et perdat, quoniam ad hoc rapit, ut
voret. Ex parte tua siquidem nobis fuit humiliter supplicatum, ut, cum quidam clerici tue civitatis et
diocesis atque provincie pro carnis lubrico excommunicati et ab officii executione suspensi divina
presumpserint celebrare, eis post patris verbera matris porrigere ubera dignaremur, ut post virgam
manna degustent et post vini rigorem olei sentiant lenimentum, cum intendant libidini dare repudium
et continentie cingulo stringere lumbos suos. Nos autem de presenti tua sollicitudine colligentes,
quid de futura speremus, tue circumspectioni committimus, ut, cum predictis clericis post susceptionem
temporis competentis, si eis vite meritum et fame testimonium suffragabitur, aliudque
canonicum non obsistat, auctoritate nostra dispenses, proviso prudenter, ut simplices et iuris ignaros
eo minus circumspecto moderamine pena puniat et plus misericordie gratia relevet, quo minus culpe
simplicitas recipit et ignorantia plus excusationis admittit. Denuntiari tamen volumus, quod de
cetero sub simplicitatis et ignorantie relicto clipeo non latebunt, quos infinita transgressionis scientia
producet in publicum feriendos.

IX 43

Iudici.
Illis ecclesiarum committendum est regimen, qui morum honestate decori subditos exemplis bonis
informent et lucidi splendore scientie ignorantie nube respersos illustrent, ut exultet ecclesia tradita
tali sponso, qui matrimonalia iura custodiens, que lege coniugali debentur, exsolvit. Gaudeat sub
talis pastoris sollertia, qui dominici gregis custos sollicitus oves Christi congreget et ovili concludat,
ne lupi terrore irruentis abacte perdantur; letetur huiusmodi subiecta prelato, qui misericordiam
discipline consocians correctione debita solvat penas, culpe quas exigunt subditorum, ut qualitatem

Torna all'inizio