Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 128


totius corporis. Et similiter manus, pes, oculi et omnia membra naturaliter
sibi subtrahunt et dant stomaco quia ab ipso dependet conservatio multitudinis
membrorum, sicut apparet in fabula Esopi ubi subdit versus:
Nemo sibi satis est, eget omnis amicus amico.
Si non vis aliis parcere, parce tibi.
Ita et a bono comunis est civis omnis honor, omnis exaltatio et omne
bonum civile.
Item hoc idem videmus in hominibus secundum amorem rationalem
idest virtuosum. Et primo circa hoc videamus exempla infidelium secundum
virtutem politicam. De innumeris enim virtuosis Romanis legitur quod
frequentissime exponebant se morti pro re publica idest pro bono comuni
populi. Plus enim curabant de comuni bono quam de proprio.
Quantum enim ad bona exteriora habemus exemplum de hoc in Lucio
et Quinto, de quibus dicit Augustinus libro V De civitate Dei c. 18:
Lucius Valerius «qui in suo defunctus est consulatu usque adeo fuit pauper
ut nummis collatis eius sepultura curaretur». Quintus Cincinnatus «cum
quatuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro abductus
factus est dictator maior utique honore quam consul; victisque hostibus
ingentem gloriam consecutus in eadem paupertate permansit». Isti non
abstulerunt comuni ut sibi acquirerent, sicut faciunt officiales moderni
temporis; inveniuntur enim officiales comunis sine omni artificio in officio

Torna all'inizio