Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 222


Cesaream pacem frangendo, perfidus iste
Hospitium fodit, nocte silente, meum;
Me depredantem canibus sectantibus ipsum,
Corruit in foveam dum fugit ora canum;
Et quia non debet scelus hoc impune relinqui,
Iustitiam fieri deprecor inde michi".
Fulco negat totum, sed erat presumptio contra:
Nam fuerat fosse proxima fossa case.
Pretori quoniam talis presumptio iuris
Et de iure fuit credita, sanxit ita:
"Ingerat ut multis Fulconis pena timorem,
Supplicium capitis iure inbente ferat".
Raynaldi mex Fulco Ducis regnum moderantis
Provocat examen, scripta ferenda petens.
<Fulco>
Continuo scriptis assignatisque libellis
Carpit iter, sibimet talia verba loquens:
"Irrita si fieret in me sententia lata,
Ut Dux magnificus evacuaret eam,
Vota Deo voveo quoniam sponsalia Polle
Perficiam, placeant si tamen illa Duci".

Torna all'inizio