Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

73


igitur, que dicta sunt supra, et per hoc quod civitas Ianue
tam cito post Christi passionem ad fidem Christi venit, manifestum
omnibus esse debet verum esse quod supra diximus, scilicet
quod civitas Ianue prima aut una de prioribus civitatibus
Ytalie extitit, in qua fides Christi fuit publice predicata et publice
recepta, et in qua Dei sacrificia fuerunt publice celebrata. hic
ostenditur [per rationem] quod civitas Ianuensis fuit prima in
Ytalia, vel una de prioribus, que fidem Christi recepit. [capitulum
tertium].
Postquam ostendimus per auctoritates quod civitas nostra Ianue
fuit prima in tota Ytalia, vel una de prioribus, que fidem Christi
recepit, restat ut per rationem istud idem similiter ostendamus.
constat enim per omnes cronicas et ystorias auctenticas quod
Nero fuit primus inperator, qui persecutionem intulit Christianis.
secundus fuit Domitianus, tertius fuit Traianus,
quartus fuit Adrianus, .Vs. fuit Antoninus Verus, .VI. fuit
Aurelius Comodus. et sic fere omnes alij imperatores
usque ad Constantinum persecuti sunt crudeliter fidem Christi. a
Nerone autem imperatore usque ad Constantinum, secundum
cronicas, fluxerunt anni .CC.LIX.. siquidem Nero cepit imperare
anno Domini .LVIIo., Constantinus vero anno Domini
.CCCo.LXo. . in isto autem toto tempore imperatores per

Torna all'inizio