Petrus Damiani: Epistulae

Pag 405


Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius qui oderunt eum.
Sicut deficit fumus, deficiant , et reliqua, hic ilico malignus spiritus substitit,
et hos exprimere versiculos non praesumpsit. Hoc sancta mulier cum
apud se miraretur, expavit, et quod erat non inaniter suspicans, signum
sibi sancte crucis imposuit, statimque malignus hostis evanuit. Et quis
esset qui sanctae mulieri psallendo comes extiterat, se fraudulenter
occultando monstravit.
Huic eciam venerabili nocturnis horis matronae nequam spiritus cadaver
cuiusdam hominis, qui pro suis sceleribus appensus fuerat, attulit, et ut
illi terrorem incuteret, huiusmodi sibi, ut ita loquar, exenium procuravit.
Que mox abbati loci fratrumque conventui, quid sibi nequissimus hostis
fecisset innotuit, atque ut pro illo misero fratres omnes in commune
preces effunderent, obnixis precibus impetravit. Postmodum vero cuidam
divinitus revelatum est, per oraciones fratrum illum misericordiam consecutum.
Sic itaque deceptus est hostis antiquus, qui dum viventi machinatur
illudere, iacturam cogitur de mortuo sustinere.
Ad hoc igitur et huiusmodi diabolicae temptacionis tibi proponuntur
exempla, ut et ipse contra hostis callidi deceptoris insidias sollerter evigiles.
Et dum te delectat aliorum cum hoste luctancium audire victorias, ipse
te per languidi torporis ignaviam non remittas.
Sed iam ista sufficiant. Commenda me fratribus. Domno priori ex
nostra parte humiliter suggere, ut a fervore solito pietatis et misericordiae
non tepescat, sed suscepcionibus hospitum et subsidiis egenorum, in
quantum res domestica patitur, insistere non amittat.
Sed et illi conveniens exemplum profero, quod huic rei quam sibi
suadere gestio, non mediocriter profuturum esse confido. Nam, et eadem
Agnes regina quae supra, nam, inquit, eciam vir quidam in Alemaniae
partibus avia saltuum, praerupta moncium, opaca silvarum venandi studio
peragrabat. Hic itaque dum anxius huc illucque discurrit, et sollicitus
curiositatis indagine ferarum lustra perquirit, invenit duas mulieres, matrem
scilicet ac filiam, per illos hiemalium cumulos pruinarum et profunda

Torna all'inizio