Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 279


omnia inferiora ac superiora sua in eodem monasterio offeruimus
iam nominatas terras et iam nominatos servos et ancillas nostras,
et cum inclitis cespitibus eorum in integrum offeruimus ad pos-sessionem
eiusdem monasterii, et de eius abbatibus atque rectoribus ad faciendum exinde omnia, que ad pars predicti monasterii
placuerit, unde nec nobis, nec [........] cuilibet nullam reservavimus,
sed in integrum ipsa omnia in eodem inonasterio offeruimus, ut
diximus. et obligamus nos, qui supra Radoaldo ei Ragimperto germani
et nostros heredes integras nostras offerciones defendere et
antestare semper in parte predicti monasterii ab omnes homines
ab omnique partibus; nam si nos Radoaldus et Ragimpertus
germani, aut nostri heredes hanc cartulam offercionis, de quibus
continet, dirrumpere aut removere || quesierimus, et non compleverimus
in pars predicti monasterii ea omnia, ut diximus, sexcentos
solidos pena nos et nostros heredes in iam dicto monasterio com-ponere
obligamus, et hanc chartula[m] offercionis, de quibus continet,
firma permaneat. Et taliter nos, qui supra Radoaldo et Ragimperto
germani, pro redepmcione animp nostre, fecimus et te
Tundipertum notarium scribere rogavimus. Actum Benevento,
feliciter.
DE CANOSA, IN SANCTA MARIA DE LOCO SANO.
In nomine Domini. Temporibus domni nostri viri gloriosissimi
Grimoaldi, Dei providencia, Longobardorum gentis principis,
mense augusto, per indiccione quinta. Ideoque ego Hilpericus,
filius Radecausi, consideravi Dei omnipotentis misericordiam et,
pro redepmcione anime mee, offero in monasterio Sancte Marie

Torna all'inizio