Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 94


debere et ulterius tam ambiguam subire vite fortunam, cum
et capita et omnem suam suppellectilem, ipsum quoque
castrum amitterent, si per vim caperentur; Consilio itaque
sic ab omnibus firmato, statim legatos direxerunt ad imperatorem,
per quos omnia, que imperator eis mandaverat, se
omnino facere nunciavere.
Imperator vero quod optaverat audiens ac omnipotenti
Deo magno cum gaudio gratias referens, statim per suos
legatos ad Cremenses missos federe inito pacem cum Cremensibus
et Brixiensibus atque Mediolanensibus, sicut eis ante
mandaverat, stabilivit. Hoc autem factum fuit in M°C°LX° ab
incarnatione Domini anno die Martis, que fuit sexto kalendas
Februarii indictione VIIIª et fuit in octavo die post festum
beati Bassiani confessoris de Laude.
Sequenti vero die Mercurii Cremenses omnes masculi et
femine atque Mediolanenses et Brixienses imperatori se tradiderunt.
Ac exeuntes de castro, quia totam ipsorum suppellectilem
amittebant, nisi quantam una vice poterant deferre,
ingenti dolore fremebant; quia vero vita conservata eis
fuerat, in parte congaudebant. Donavitque imperator Laudensibus
ultra trecentum loricas et multimodas gamberias,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio