Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 87


ipsum gattum, ut eum comburerent, mittere intendebant. Quare
ipsas cararias sic
undique accensas ac maximam flammam
iactantes, unam post alteram, iuxta gattum imperatoris
proiecerunt. Imperator itaque, qui tunc temporis sub
ipso gatto fuerat, aliique etiam, qui cum ipso tunc aderant,
aquam atque terram super ipsum ignem proicientes et ab
hora tercia usque ad vesperas ipsum ignem semper extinguentes,
ita viriliter se defenderunt, quod gatto illeso
manente nullum malum inde habuerunt. Inter hec autem
dux Conradus frater imperatoris, comes Robertus de Basavilla,
comes Otto , qui fallizusgravus dicitur, aliique multi
principes a castello imperatoris usque ad portam de Umbriano
multos gattos ex cratibus fecerunt, ex quibus
fossatum in multis partibus ex terra et lignis implebant.
Teutonici tamen sub ipsis gattis cum arcubus et balestris
occulte morantes Cremenses intus iuxta murum ipsius castri
sive supra scrimalias seu machinas ipsius castri sive de subtus
euntes mirabiliter ipsos ignorantes sauciabant.
Interea quidam magister valde ingeniosus omnium aliorum
magistrorum, qui in Crema fuerant, qui Marchese vocabatur

1



5




10




15




20
Torna all'inizio