Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 128


Ille demum reversus est ad suos, infra se ipsum non mediocriter
plorando, quia magis timebat famis et inopie iacturam quam extrinseca
bella.
Convocatis postmodum consulibus et universis viris discretis
et sapientibus, quorum consilio civitas regebatur, retulit omnia que
fuerat cum cancellario locutus. At illi ceperunt dicere multa, et plura
in animo revolvere referendo ad invicem quomodo iudicium
possent evadere destructionis. Placuit tandem omnibus, ut duodecim
viri perquirerent universa victualia, que cives poterant habere.
Isti vero, ecclesiarum et civium cellaria perscrutantes, non invenerunt
nisi duos modios frumenti et tres annone, cum infra corpus
civitatis plusquam decem milia hominum utriusque sexus existerent,
qui aliunde nequibant requirere cibum. Reversi sunt altera die
ad consilium, per ordinem omnia referentes. Tunc omnes ceperunt
amarissime flere, quoniam non videbatur qualiter possent a tanto
periculo liberari. Quidam autem eorum dicebant esse minus malum
se reddere cancellario; alii vero in contrarium allegabant, dicentes
quod potius volebant in prelio mori, quam videre civitatis et civium
destructionem. Surrexit ad hec quidam reverende faciei senex,
cuius oculi pre senectute nimia caligabant. Erat enim quasi centenarius,
unde senectutis baculum deferebat, quia iam erant membra spiritibus
pauperata. Surrexit, et preclaram orationem inter eos habuit,
quia, licet senuisset et vires forent corpore debilitate, erat tamen in
eloquio facundus et morum honestate plurimum decoratus. Inquit
enim:
«Ad vos clamito, cives anchonitani, qui de nobili Romanorum
prosapia originem contraxistis, qui hactenus tanquam viri pro
tuitione libertatis pugnastis, ut senescentis vocem audire velitis, et
eiusdem studiosius intelligere signiticatum. Non enim loqui proposui,
ut consulatum desiderem adipisci, quia, quod etas negat, credere
nemo debet. Non exordiri volui ut captem benivolentiam perorando,
quia loqui plura michi labor est, non emolumentum. Non surrexi
ad apparentiam vel inanis glorie fastum, quia huius seculi pompa michi
iam emarcuit, cum vix lumen celi videam, et fervor spiritus ad

Torna all'inizio