Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 338


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 7
DIVISIO TEXTUS
Determinatis his quae pertinent ad naturae conditionem quantum ad bonos et
malos Angelos communiter, hic consequenter tractat ea quae pertinent ad
eorum potestatem et virtutem; et dividitur in partes duas: in prima determinat
eorum potestatem respectu operationum quas in seipsis habent; in secunda
respectu illarum operationum quas in alia exercent, ibi: «Quorum scientia
atque virtute etiam magicae artes exercentur». Circa primum duo facit: primo
ostendit eorum virtutem respectu operationum voluntatis vel liberi arbitrii; in
secunda respectu operationis intellectus, ibi: «Et licet mali Angeli ita per malitiam
sint obdurati, vivaci tamen sensu non sunt penitus privati». Circa primum
duo facit: primo determinat veritatem; secundo inducit quamdam quaestionem:
quam primo movet, ibi: «Sed cum nec boni peccare possint, nec mali bene
velle, vel bene operari; videtur quod iam non habeant liberum arbitrium»;
secundo determinat eam, ibi: «Ad quod dicimus» etc.. Circa quod primo confirmat
illud verum quod in obiectione supponebatur, scilicet quod boni Angeli et
mali habent liberum arbitrium; secundo respondet ad obiectionem, ibi: «Quod
ergo Hieronymus ait...accipi oportet secundum statum in quo creata sunt».
«Quorum scientia atque virtute etiam magicae artes exercentur». Hic ostendit
eorum virtutem in operationibus quas in subiectam materiam exercent; et circa
hoc tria facit: primo enim ostendit huius virtutis principium collativum, et
finem. Secundo ostendit operandi modum, ibi: «Nec putandum est, istis transgressoribus
Angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam». Tertio
ostendit impedimentum operandi sua virtute, ibi: «Illud quoque sciendum est,
quod Angeli mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non
possunt propter Dei vel bonorum Angelorum prohibitionem». Circa secundum
tria facit: primo excludit duplicem modum falsum; secundo ostendit modum
verum, ibi: «Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur,
occulta quaedam semina in corporeis mundi huius elementis latent»; tertio proponit
exemplum primo in corporalibus actionibus, ibi: «Sicut ergo nec parentes
dicimus creatores hominum... Ita non solum malos sed nec bonos Angelos fas
est putare creatores»: secundo in spiritualibus, ibi: «Sicut ergo mentem nostram
iustificando formare non potest nisi Deus... Ita creationem rerum visibilium
Deus interius operatur».

Torna all'inizio