Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 107


in quocunque statu homo sit, et quascumque facultates habeat,
sive multas, sive mediocres: difficile est bene uti illis
et bene aequare sumptus facultatibus. Ideo liberalitas se
extendit ad mediocres sumptus. Sumptus enim, vel possunt
considerari secundum se, vel ut proportionantur facultatibus.
Si autem considerantur sumptus secundum
se: sic liberalitas est circa magnos sumptus, si faciens eos,
multas habeat facultates: et etiam circa mediocres, si faciens
sumptus illos, mediocriter facultatibus abundet.
Sed si sumptus non considerentur secundum se, sed ut proportionantur
facultatibus: sic liberalitas semper est circa
mediocres sumptus. Nam sicut parvi sumptus sunt mediocres
et proportionati pauperibus: sic magni, sunt mediocres,
et proportionati divitibus. Cum ergo liberalitas
non respiciat sumptus secundum se, sed ut proportionantur
facultatibus, non dicitur esse circa magnos et mediocres
sumptus, sed circa mediocres tantum. Liberalitas
igitur, quae respicit sumptus proportionatos facultatibus,
se extendit ad quascunque facultates: quia etiam in mediocribus
facultatibus difficile est bene se habere in illis. Magnificentia
vero, respiciens sumptus ut sunt decentes operibus,
non respicit quaecunque opera: quia non est difficile
facere decentes sumptus in quibusque operibus, sed in
magnis. Ideo magnificentia a magnis operibus sumpsit
nomen. In magnis autem operibus contingit aliquos deficere,
quia non intendunt quomodo magna opera faciant,
sed quomodo parum expendant. Et tales vocantur parvifici.
Aliqui vero etiam in magnis operibus plus expendunt
quam opera illa requirant. et tales vocantur consumptores.
Philosophus vero vocat eos chaunos idest ignes
et fornaces, quia tales sicut fornax omnia consumunt.
Quidam vero in magnis operibus faciunt decentes sumptus.
et tales sunt virtuosi, et vocantur magnifici. Erit igitur
magnificentia media inter parvificentiam, et consumptionem:
sicut liberalitas est media inter avaritiam, et

Torna all'inizio