Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 70


hodie Hunnis eorum patriam possidentibus duro imperio subiecti gemunt. Alboin vero
ita praeclarum longe lateque nomen percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Baioariorum
gentem quamque et Saxonum, sed et alios eiusdem linguae homines eius liberalitas
et gloria bellorumque felicitas et virtus in eorum carminibus celebretur. Arma quoque
praecipua sub eo fabricata fuisse, a multis hucusque narratur.
EXPLICIT LIBER PRIMUS.
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI.
1. Quomodo Langobardi conducti a Narsete chartolario eidem contra Gothos auxilium
praestiterunt.

Torna all'inizio