vitant) et bonum prolis magis directe pertinere videntur
ad coniugium, quam ea quae in praecedenti capitulo
diximus. omnia ergo illa, quae videntur facere ad fornicationem
vitandam, ad fidem coniugium conservandam,
et ad prolem debite producendam, in coniuge quaeri debent.
Videmus autem quod magnitudo corporis facit
ad bonum prolis. Nam filii in quantitate corporis ut plurimum
matrizant, quia totam corpulentam substantiam
quodammodo habent a matre. Sicut ergo in aliis animalibus,
ut plurimum ex magno genere magna procedunt:
sic et in hominibus, si parentes magni existant, filii ut plurimum
magni nascuntur. Decet omnes cives propter
bonum prolis, ut filii polleant magnitudine corporali,
quaerere in suis uxoribus magnitudinem corporis: tanto
tamen magis hoc decet reges et principes, quanto ipsi
circa proprios filios, eo quod ex eis dependeat bonum
commune et salus regni, plus solicitari debent, quam
alii. Secundo inter bona corporis quaerenda est in uxore
formositas et pulchritudo. nam et hoc facit ad bonum
prolis. Nam sicut ut plurimum ex magnis nascuntur
magni: sic et ex pulchris nascuntur pulchri. quare si
decet omnes cives, et maxime reges et principes solicitari,
ut polleant filiis pulchris et magnis; decet eos in
suis uxoribus quaerere magnitudinem, et pulchritudinem
corporalem: videtur enim pulchritudo coniugis non solum
facere ad bonitatem prolis, sed etiam ad fornicationem
vitandam, ad quam vitandam est ipsum coniugium ordinatum.
Viso, quomodo quantum ad bona corporis quaerenda
sit in coniuge magnitudo, et pulchritudo. Restat
videre quomodo quantum ad bona animae quaerenda sunt
in ea temperantia, et amor operositatis. illud enim bonum
maxime videtur esse qaerendum in foemina, ad
cuius oppositum maxime incitatur. Dicebatur autem
supra, quod agere secundum rationem, et insequi passiones,
modo opposito se habent, ita quod quanto magis
|
|