domini Pauli Traversarii integraliter habens. Et creditum fuit
quod fraudulenter et deceptorie fierent omnia ista tam a viro
quam ab uxore; nec partem tenebat Ecclesie, et proterea de
Ravenna et de possessionibus quas occupaverat cum uxore sua
fuit expulsus.
In Faventia dominati sunt Alberghetti, qui et Manfredi appellati
sunt, ex parte Ecclesie. Inter quos fuit precipuus dominus
Hugolinus Buçola et filius eius frater Albricus de Ordine Gaudentium.
Ex parte imperii, dominus Accharisius et filius suus
dominus Guido Accharisii.
De Tebaldello, qui bis civitatis sue Faventie proditor fuit.
Porro pars Ecclesie in Faventia a Çambrasiis denominabatur,
et non erant nisi due ex illo casali, scilicet frater Çambrasinus,
qui de Ordine fratrum Gaudentium fuit et est, et Tebaldellus,
frater ipsius non legitimus. Et reputabatur, quia vir fortis et
pulcher erat et dives, quia frater suus Çambrasinus legitimus
equaliter hereditatem cum eo diviserat. Hic bis civitatis sue Faventie
proditor fuit: primo dedit eam Liviensibus, et habitabam
ibi tunc; secundo parti Ecclesie eam restituit. Et post breve
tempus in fovea civitatis Liviensis periit et suffocatus est cum
dextrario suo et aliis multis.
In Imola ex parte Ecclesie erant Nurduli principales. Ex
parte vero imperii, Hugutio de Binielis, quem rex Karolus cepit,
in conflictu Manfredi, qui appellatus est princeps, et decapitari
fecit. Huic successit in Imola frater suus Iohannes de Binielis.
Porro in montibus Petrus Paganus ex parte imperii magnus
erat, famosus et nominatus et doctus ad bellum; et habitabat in
quodam castro quod appellabatur Sosonana. Bonam uxorem
habuit, dominam Dyanam, et bonam sororem, dominam Gallam
Placidiam. He ambe mee devote fuerunt. Porro comes Bernardinus
dominabatur in Alchonio, magnus et potens et ex parte
Ecclesie. Comes vero Rogerius de Bagnacavallo ex parte imperii
magnus in Ravenna fuit; sagax homo fuit, astutus et callidus
|
|