fumum recipiente. Item nates, pectine et plantae pedum cum milio calefacto saepius sacellentur, et sedeat super sacculum, in quo cantabrum sit coctum in vino, et cum refriguerit, permutatio de alio sacculo calido fiat idem. Regula: super asseres calidos et in aere calido[110vb] sedendum est, et calefiat locus, ubi assellat, et si <saccula> sint inuncta oleo rosato vel butiro sine sale vel populeon in calida causa vel cum est ex acumine medicinae, quod scitur per ardorem loci, morsuras et punctiones, magis valent. Contra singultum, qui supervenit in principio medicinae, humoribus attractis
ad stomachum et non expulsis, tene flatum et provoca stemutationes, sugatque panem afrum vel armenicum bene siccum ad ignem vel in furno, et cessabit statim. Nota hoc, quia non modicum etiam proficit contra sitim in fluxu ventris, et nihil melius inveni eo, quod dictum est ab Hippocrate. Ab singultu habito, sternutatione etcetera, decoctio levistici frequentata absolvit a passione. Item mollia panis candidi frequenter loti cum aqua et vino facta procul dubio expedit passionem; et cum est aegritudo melancolica, expedit stomachum evacuare vomitu vel subductione, et subfumigato pauco sulfure – nota verbum – provocabitur tussis et forsitan sternutatio cessabit. Contra defectum assellationis, qui contingit vel propter debilitatem solutivi vel corruptionem eiusdem, puta quia nimis est antiquatum vel
factum est ex medicinis putrefactis, unde vehemens argumentum contra hypothetanos et magos, qui operantur cum medicinis, quarum ignorant compositionem vel quas componunt ex speciebus putrefactis, quo se et alios exponunt fortunae vel casui, vel propter multam constipationem ventris aut propter frigiditatem stomachi et medicinam resolvere non potentis aut propter indigestionem materiei vel ex fortitudine retentivae <virtutis>, quae est in fundo stomachi, et debilitate expulsivae sive propter fortitudinem membrorum in retinendo humiditates, quae sunt in eis. Primum cognoscitur per medicaminis acumen ad quantitates aliarum specierum vel ipsius electuarii, nisi debite proportionantur. Verbi gratia, ad libram electuarii duas drachmas scammoniae; in pillula una ad totum sit medietas scammoniae [111ra] electae. In reliquis vero medicinis idem per similia, iudicando, quod super latius determinatum est; licet meo iudicio
apud volentes securiter et salubriter operari nihil sit evacuandum, quia nec in libris antiquorum philosophorum et novorum adacutum nec de eorum praecepto acuendum aliquid invenitur, licet quandoque in inceptionibus de praecepto eorum multiplicentur
|
|