Salimbene de Adam: Cronica

Pag 425


Et peccasti, et eieci te de monte Dei et perdidi te, o Cherub protegens,
de medio lapidum ignitorum. Et elevatum est cor tuum in
decore tuo. In terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent
te. In multitudine iniquitatum tuarum et in iniquitate negotiationis
tue polluisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem
de medio tui, qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in
conspectu omnium videntium te. Omnes qui viderint te in gentibus
obstupescent super te. Nichili factus es et non eris in perpetuum.
Hinc Apostolus dicit cuilibet elevanti se supra id quod non decet,
Ro. XI: Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis
non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Idem habetur II Petri II:
Si enim Deus angelis peccantibus non perpercit et cetera. Quintum,
quia male cessit parentibus primis. Unde, super illo loco:
Que non rapui tunc exsolvebam, dicit glosa: «Quia Adam voluit
rapere divinitatem, ideo perdidit felicitatem». Hinc Çacharias
dicit, XIII: Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Item
quidam dixit:
O lasso me, ke fu' temptato,
cum fo Adam el paradhiso,
ki volse plu ke no i fo dato,
perdé lo bene o' era miso.
Perçò ne prego ogne amadhor,
ke no alçe tanto ?l core,
ke cadha in terra e sia damnato.
Item alius dixit:
Adam, Adam, primus homo,
tu damnatus es pro pomo.
Quod sumpsisti contra Deum,
hoc te fecit esse reum.
Adam, Adam, quid fecisti,
quare stolam amisisti,
qua indutus, immortalis
eras angelis equalis?

Torna all'inizio