atque thesaurum, de vino et pane non est numerus, omnia vendidit,
maximam pecuniam fecit, Alrico episcopo Astensi dedit
pro una abbatia. Sic res permansit. Quievit viventibus abbatibus
istis, Gezone, Gottefredo, Odilone, Aeldrado. Ultimo mortuo,
abiit Cumensem episcopum Leuticherium. Dedit, promisit
iureiurando, spopondit et episcopo, clericis, fidelibus et famulis,
inter omnes quingenti libras pro Bremetensi abbatia. Qua recepta,
tulit, vendidit pro pecunia quam promisit cruces, calices,
coronas, texta evangeliorum, tabulas altaris, turrabula, quicquid
de thesauro invenit, de pane, vino, carneque lingua dicere non
sufficit. Insuper coegit ut monachi iurarent sibi fidelitatem quomodo
et laici faciunt. Unus ex maioribus, idcirco quia lamentatus
est nunciis domni imperatoris, captus et posuit in carcerem,
nec inde exeundi habuit facultatem donec ipsemet dedit sibi
unum ex famulis et fecit pro ipso sibi ipsi iurare fidelitatem.
Quicquid hic scriptum est si quis probare voluerit, in veritate
comperi et quo modo plus sit: nichil deerit quem ad modum hic
legitur.
<X>. Fruebatur interea bona ipsius abbatię cum suis comedens
ac distraens cuicumque poterat. Nam in terrarum et diversarum
opum adquisitione nullo modo studebat, interdicens nostris
ne adquirerent ex suis autem totam replebat terram: erat
enim plenus dolo et simulatione. Monachos vero sibi subiectos
omnino secularibus ominibus, maxime marchionibus, male diffamabat:
ceu semet exaltans, uti iustum, suis vero criminibus
pessimis, tamquam privignus, apud secularibus criminabat. Sicut
factum est, dum filios velud criminosos denudat, immitatus
Cham, qui verenda patris non operuit, quin potius deridendo
detesit, ut ipse magis post modum in deterioribus et cenulentis
laberetur factis. Cum vero Deus suam contemplatus esset infidelitatem,
obcecavit illum, ut dignus fuerat traderetque alteri clam
ipsam abbatiam. Quod et fecit. Ergo cum periuriis et inlicitis sacramentis,
sine voluntate et consensu fratrum, cupiens exinde
infinita pecunia accipere; unde credimus divino iuditio aptum
quod tanti honoris deinceps caruisset. Dataque est alteri, multo
se meliori.
|
|