Papias: Ars Grammatica

Pag 95


integro, ut "impius", "nugigerulus". 6 Aliquando uero ex tribus uel
ex amplioribus componuntur, ut "imperterritus", "cuiuscumquemodi";
que tamen a compositis etiam composita accipi possunt. 7
Componuntur igitur nomina uel cum aliis nominibus, ut "omniparens",
uel cum uerbis, ut "armiger", uel cum participiis, ut "Senatus
decretum", uel cum pronominibus, ut "huiusmodi", uel cum
prepositionibus, ut "impudens", uel cum aduerbiis, ut "beneficus",
uel cum coniunctionibus, ut "uterque", "siquis". 8 Et componuntur
uel ex duobus nominatiuis, ut "populus Romanus", uel ex duobus
obliquis, ut "huiusmodi", uel ex recto et obliquo, ut "magister
militum", uel contra, ut "iurisperitus". 9 Componitur autem nominatiuus
cum omnibus obliquis, excepto, uocatiuo, ut "legis lator",
"urbi prefectus", "celicola" (id est "celum colens"); dicitur tamen
etiam "macte" (id est "magis aucte"), "menceps" (id est "mente
captus"), "rectus corde" et "maior natu". 10 Et singulare cum plurali,
ut "orbis terre" et "terrarum", "armipotens", "magister militum",
"a secretis", "a responsis" et ceteris. 11 Possunt tamen hec
eadem etiam separata esse, si eis diuersos accentus dederis uel

Torna all'inizio