Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 926


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1. De necessitate legis scriptae; 2. De distinctione, ordine
et assignatione mandatorum; 3. Utrum omnia mandata legis ad haec decem
referantur; 4. Utrum dispensationem in aliquo casu recipiant; 5. De observatione
sabbati; 6. De usura.
ARTICULUS 1
Utrum fuerit necessarium tradi legem scriptam
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non fuit necessarium legem scriptam tradi, maxime de his
decem praeceptis. Ea enim quae sunt naturaliter scripta in intellectu speculativo,
nulla scientia in scripturam colligit, sed utitur eis quantum indiget unaquaeque.
Sed haec decem praecepta sunt naturaliter scripta in intellectu practico
uniuscuiusque. Ergo non fuit necesse ea in scripturam redigere.
2. Praeterea, Scriptura videtur esse inventa ad succurrendum labilitati memoriae.
Sed alia praecepta legis quae non sunt ita scripta in corde hominis, sicut
iudicialia et caeremonialia, facilius poterant tradi oblivioni. Ergo ea magis
debuerunt in tabulis lapideis scribi.
3. Praeterea, ea quae scripto traduntur, ad plebem per sapientes perveniunt.
Sed haec decem mandata ipsa plebs immediate audivit a Deo, ut patet Exod. 20.
Ergo non debuerunt in scriptum redigi.
4. Praeterea, legislator qui intendit sibi subiectos bonos facere, non debet aliquid
pro lege ferre ex quo vitia augeantur, eo praevidente. Sed ex hoc quod ista
mandata obligatoria populo sunt tradita, praevaricatio crevit; 1 Corinth. 15, 56:
«Virtus peccati lex»; Glossa: «Lex prohibendo auget peccati cupiditatem». Ergo
non debuerunt huiusmodi praecepta legis a Deo dari, qui omnia praevidet.
5. Praeterea, servitia coacta sunt minus Deo accepta. Sed per legem fit coactio
quaedam, inquantum obligat. Ergo videtur quod huiusmodi obligatoriam legem
edere non debuit.
SED CONTRA, non minor cura est Deo de rebus humanis quam de rebus naturalibus,
quas propter hominem fecit. Sed rebus naturalibus certas leges posuit.
Ergo etiam rebus humanis aliquas leges ponere debuit.
Praeterea, in quolibet regimine oportet quod voluntas rectoris innotescat. Sed
Dei voluntas nobis per legis praecepta innotescit, inquantum est signum divinae
voluntatis. Ergo oportuit quod ab ipso qui orbem regit, praecepta mundo
ederentur.

Torna all'inizio