Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 34


10. Tercia magis turbativa
 
Falsiloquo ac malivolo deceptori .B. .D. non salutem, sed in indignacionem
suam scire se penitus incurrisse, vel habere pro certo pristinam
amiciciam non esse amplius duraturam.
 
11. Responsiva cum indignacione
 
Nescio si amico vel cuiusmodi sibi .D. .B. se promptum in omni ludo
sibi equaliter respondere, vel iuxta citharizacionem suam semper fore
tripudiare paratum.
 
Capitulum XII
 
AD MATRONAS ET DOMINAS IN BONA PARTE, ET INTER AMANTES
 
1. Primo ad personas
 
Dominabus, quandocumque non fuerit aliqua intencio ad amorem
carnalem, poterit sic scribi: Nobili et sapienti domine cuncte bonitatis
titulis adornate domine .B. .F. salutem et honestatis semper insigniis
relucere; vel sic: Laudabilis et honorabilis fame domine .B. .F.
salutem et in se in cunctis suis desideriis consolari; vel sic: Discretissime
domine, cuius honestatis preconium resonat universis, .B. .F. salutem
et dignis semper honoribus habundare.
 
2. Notula quedam
 
Et nota, sive fuerit carnalis amoris intencio sive non, mulieres sunt
ultra debitum honorande, excepto quod, ubi est intencio pura, non debemus
uti diccionibus indicantibus pulchritudinem vel formositatem, ne
forte per hoc, ubi est sola puritas, malicia suspicetur. Quando vero ad
amorem fuerit intencio, a formis poteris decerpere infra scriptis.
 
3. De amore ad dominam, ad captandum amorem eius
 
Nobilissime cuncti decoris titolis adornate domine .M. .B. se totum
et obsequii promptitudinem, si dignetur.
 
4. Responsiva turbativa
 
Superbo et arroganti iuveni nunc et non et demencia circumfulto
.B. .M. nec salutem nec amorem, sed illud dedecus quod debetur rusticis
et villanis.

Torna all'inizio